2014-03

AUDI PRAELECTIONEM SONITAM (accentu Arabico)

  • 2014-03-03 | 2 456 720 | 021 840 US    | Praemia Academiae donabantur. Pellicula “Duodecim annos servus” tria praemia assecuta est et pellicula optima facta est. Pellicula Italiana “Magna pulchritudo” pellicula optima non Anglice locuta facta est. Alphonsus Cuarón Mexicanus moderator cinematographicus optimus factus est gratia pelliculae “Gravitas”, quae maximum numerum praemiorum meruit — septem. Matthaeus McConaughey Americanus histrio optimus factus est gratia artis suae in pellicula “Sodalicium Emptorium Dallasiense”. Catharina Blanchett Australiana actrix optima facta est gratia artis suae in pellicula “Jasmina Tristis”. Pellicula “Gelata” duo praemia assecuta est et optima pellicula animata facta est.
  • 2014-03-12 | 2 456 729 | 142           | Res publica Popularis Sinarum petivit, ut Gentium Charta de Spatio et Casibus Majoribus adhiberetur itaque gentium sedes spatiales quaererent aëroplanum Malaysianum 370, quod nudius tertius supra oceano disparuerat. Gratia multitudinis hominum, qui photographemata a satellitibus facta explorabant, inventum est aliquod similis aëroplano perdito magnitudine et figura. Satelles Sinense magnas reliquiarum partes quoque vidit.
  • 2014-03-24 | 2 456 741 | 002 015 EG-MN | Judicium in Thmone Aegypti meridionalis quingentos duodetriginta fautores Islamismi et praesidis Aegypti pristini Machometi Morsi capitis damnavit, causa multorum delictorum contra res et homines, exempli gratia occisionis vigilis. Maxima poena capitalis in historia recente pronuntiata est.