2014 Lithuania

AUDI PRAELECTIONEM SONITAM (accentu Rossico)

Die frigidulo, partim nubilo, mensis praesidentiae Lithuanicae Concilio Salutis Consociationis Nationum finem habuit. Lithuania est res publica Septentrioorientoëuropaea, quae cum Rossia maxime commerciatur. Hiberni et Britanni optimi amici Lithuanorum in Facebook sunt. Secundum Conspectum Valorum Mundi Lithuani, Montenegrini et Rossi mentes similes habent. In Consociatione Nationum Lithuania sententiam Britanniarum, Latviae et Romaniae saepe sequitur. Via magna E85 Lithuania cum Ucraina connexa est.

Ecce aliquot nuntii:

  • 2014-02-07 | 2 456 696 | 150 151 RU-KDA     | Olympia Hiemalia Vicesima Secunda in Sotzio Territorii Krasnodarensis in Rossia meridionali caeremonia inaugurali initium ceperunt. Vir aëroplanum ex Charcovia Ucrainae orientalis volans abripere conatus est, postulans Sotzium advolandum. Aëroplani rectores quadras imagineas exstinxerunt et Constantinopolim Turciae occidentalis advolaverunt, ubi iste viator captus est.
  • 2014-02-16 | 2 456 705 | 150 154 LT         | Vitus Plytnykas, Exercitus Rubri miles pristinus, quadraginta sex annos natus, qui cum Alexandro Skirda Violantem Blėdaitė in Brechinio Scotiae in Britanniis septentrionalibus in Martio anni 2008 ex avaritia ad mortem suffocavit, in Lithuaniam deportatus erit. Post occisionem feminae triginta quinque annos natae reliquias ejus conciderunt et corporis partes in vitulo in littus adportaverunt, caput ejus in sacculum involverunt et in littus posuerunt, ubi id duae sorores invenerunt. Manus ejus postea in eodem littore inventae sunt. Omnes tres advenae Lithuanici sunt. Vitus Plytnykas ipse in patriam suam deportari petivit, etsi ita periculum accipit, quia causa atrocitatis sceleris nemo in favorem ejus aget. Vitus Plytnykas incarcerationis longitudinem – duodetriginta annos – fame reclamat. Alexandri Skirda incarceratio viginti annos longa erit, quia confessus est. Judex dixit crimen exemplar saevitiae et immisericordiae frigidae esse.
  • 2014-02-17 | 2 456 706 | 150 154 GB-GBN-SCT | Scotiae minister primus Alexander Salmond dicit Scotiam post libertatem acquirendam sodalem unionis libra Britannica utentis melius esse, aliter operibus mercatoriis in Britanniis ceteris noceri possent.