2022-10-21 – Novus minister primus Burkinensis

5-NLN3-OOZQRNWTL5-U5-G5-HPNU5-PM Apollinaris Joachimus Kyelem de Tambela minister primus provisorius Burkinensis designatus est Veneris die ab præside provisorio militare Abrahamo Traoré, qui ipse inauguratus erat eadem die, postquam præsidem anteriorem amoverat. Novum regimen custoditurum est comitia mense Julio anni bis millesimo vicesimo quarto habenda. Novus minister primus est jurisconsultus et auctor librorum de politicis et patriæ suæ historia et erat dissignator pro societate televisifica privata. (BF)