2022-10-06 – Communitas Politica Europæa condita est

Countries-of-European-Political-Community-svg Communitas Politica Europæa condita est Pragæ, ubi præsides vel ministri primi quadraginta quattuor civitatum Europæarum convenerunt. In Communitate Politica Europæa, civitates sociæ Unionis Europææ conjunctæ sunt cum civitatibus Europæis accessui ad Unionem Europæam adversis (Britanniis, Helvetia, Norvegia etc.) et cum civitatibus Meridiorientoeuropæis forsan sociis futuris (Turcia, Ukraina, Azerbaidzhania, Serbia, Kosovia etc.). Rossia et Belorussia non invitatæ sunt. (CZ)