2022-03-15 – Bellum inter Rossiam et Ucrainam

safe-imageBello Rossico-Ucrainico et pugna Kioviense sæviente, ministri primi Poloniæ Matthæus Morawiecki, Sloveniæ Joannes Janša et Cechiæ Petrus Fiala tramine peregrinant in Kioviam, caput Ucrainicum, ut cum præside Vladimiro Zelenski et ministro primo Dionysio Šmigalj conveniant atque firmamentum securibus et libertati Ucrainæ demonstrent. Regimines civitatis Kioviæ et regionis Kioviensis interdictum exeundi imposuerunt. Pugna Mariupolitana sæviente, cives ex urbe defugiunt. (UA)