2021-10-09 – Comitia in Cechia

Bulgaria-oct9202110091019012021100910222320211009141046Cechia comitia habuit usque ad Saturni diem – horam quartam decimam. Factio populistica ANO, gubernaculum ducens usque ad nunc, circa viginti septem centesimas votorum consecuta est, quod maximum est, sed ejus socius (nationalistæ – SPD) nimis debiles sunt. Ergo hæ factiones sinistræ et conservativæ repulsam ferunt. Victrices sunt factiones, quæ politicis dextris et progressui favent, usque ad nunc gubernaculo adversariæ fuerunt et a divitibus et eruditis sustinentur. (CZ)