2021-09-12 – Educatio in Afghania

58902049-403Abdul Baqi Haqqani, minister scholarum Afghanarum et sodalis motus Taliban, seriem restrictionum pro discipulabus annuntiavit. Auditoria erint segregata, quia “educatio communis discipulorum et discipularum contra religionem Islamicam est”. Mulieres et puellæ capitis tegumen gerere debebunt. Haqqani dixit Taliban viginti annos regredi nolle (tunc educatio puellis et mulieribus non licebat), magis Taliban supra hoc, quod hodie est, ædificare vult. (AF)