2021-05-30 – Coronavirus in Africa Australi

SA-LockdownHieme in hemisphærio australi adveniente, Cyrillus Ramaphosa præses Austroafricanus rationes contra novam coronaviri undam restringendas Soli die annuntiavit, id erit domu-egressio nocturna interdicta ab hora undecima vespertina usque ad horam quartam matutinam, conventus prohibiti plurium quam centum hominum intus et ducentorum quinquaginta hominum foris, et mandatum tabernarum et similium officinarum non necessariarum post horam decimam vespertinam claudendarum. (ZA)