2021-04-18 – Liga Supera Pedilusoria Europæa

safe-imageDuodecim sodalicia pedilusoria – Arsenal Londiniensis, Chelsea Londiniensis, Liverpolium, City Mancuniensis, United Mancuniensis, Hotspur Tottenhamiensis, Inter Mediolanensis, Juventus Taurinensis, AC Mediolanensis, Atlético Matritensis, Barcino et Real Matritensis – Ligam Superam condendam pro delectis Europæis uni cum aliis pacti erant, ita autem in associationibus pedilusoriis et fautoribus indignationem incitaverunt et mox cogitationem istam pæne omnia renuntiaverunt. (UK)