2021-04-01 – Ira in Re publica Populari Sinarum

thediplomat-2021-03-31Res publica Popularis Sinarum Civitates Fœderatas Americæ irate monuit, ne lineam rubram transgrederentur, postquam legatus Civitatum Fœderatarum Americæ in Palau Rem publicam Sinarum (Taiwaniam) Jovis die publice viserat. Ita factus est primus legatorum Civitatum Fœderatarum Americæ, qui in officio Rem publicam Sinarum visit ab anno millesimo nongentesimo septuagesimo nono, quando Civitates Fœderatæ Americæ omnia fœdera cum Re publica Sinarum interruperant. (CN)