2021-03-27 – Sanctiones in Sinis

safe-imageMinisterium rerum externarum Rei publicæ Popularis Sinarum sanctiones contra præsidem et præsidem vicarium Commissionis Civitatum Fœderatarum Americæ pro Religionis Libertate Internationali et legislatorem Canadensem Michaëlem Chong imposuit. Sanctiones a gubernaculo Rei publicæ Popularis Sinarum impositæ sequuntur sanctiones contra Rem publicam Popularem Sinarum a Civitatibus Fœderatis Americæ, Unione Europæa, Britanniis et Canada prius hoc hebdomade impositas causa transgressionum indictarum jurum Uigurorum in regione autonoma Xinjiangensi Sinarum occidentalium. (CN)