2021-02-07 – Pasusus nucleares in Irania

safe-imageIntra colloquium cum classis aëriæ strategis, summus dux Iranicus Ali Khamenei Iraniæ rationem finalem et irreversibilem de contractu anno bis millesimo decimo quinto facto enuntiavit, dicens Iraniam omnes passus nucleares reversuram esse, si Civitates Foederatæ Americæ omnes sanctiones resolverint. Dixit quoque Iraniam obligationibus suis ex contractu stetisse, accusans Civitates Foderatas Americæ et tres civitates Europæas fidei datæ exsolvendi nollendi. (IR)