2020-W39 – Disparītiō in Coreā Merīdiōnālī

South-Korea-Japan-12462Ministerium dēfēnsiōnis Coreæ Merīdiōnālis dīxit officiālēs Coreæ Septentriōnālis occīdisse et cremāvisse officiālem ministeriī piscātūs Coreæ Merīdiōnālis, quī ex nāve cūstōdiente secundum līmitis septentriōnālis līneam Lūnæ diē dispāruerat et territōrium Coreæ Septentriōnālis intrāverat Mārtis diē post merīdiem. Probābiliter trānsfugere cōnābātur ad Coream Septentriōnālem, cujus nautārum mīlitārium gregēs eum tēlō mortiferē vulnerāvērunt et corpus ejus incendērunt. (KR)