2020-W31 – Corōnavīrus in Sinīs

url-http-media-beam-usnews-com-54-fc15e770d6d9121378858d53d4e4f5-tag-reuters-com-2020-newsml-LYNXNPERēs pūblica Populāris Sīnārum sexāgintā ūnum novōs corōnavīrī cāsūs Lūnæ diē rettulit, plūrēs quam quadrāgintā sex Solīs diē. Hominum novē īnfectōrum sine hominibus dē foris advenientibus numerus fit maximus inde ā mēnsis Mārtiī prīncipiō. India quīnquāgintā mīlia trecentōs sexāgintā duōs novōrum corōnavīrī cāsuum Lūnæ diē rettulit. Ita novōrum cāsuum numerus quīnquāgintā mīlia prīmā vice superāvit. Id est maximum incrēmentum intrā ūnam diem inde ab epidēmiæ initiō. (CN)