2020-W30 – Corōnavīrus in Japōnia

safe-image-phpJapōnia septingentōs nōnāgintā quīnque novōs corōnavīrī cāsūs intrā ūnam diem rettulit, superāns numerum adhūc maximum in mēnse Aprīlī attāctum. Cāsuum numerus cumulātīvus in Tokīō decem mīlia superāvit. Præfectūra Osakēnsis centum vīgintī ūnum novōs corōnavīrī cāsūs cōnfirmāvit, quod est numerus maximus umquam attāctus. Præfectūra Aichiēnsis quīnquāgintā trēs novōs corōnavīrī cāsūs rettulit, quod est numerus maximus umquam attāctus. (JP)