2020-W20 – Coronavirus in Burundia

y244at.jpgBurundia expulit doctorem Gualterum Kazadi Mulombo, summum repraesentantem Organizationis Sanitariae Mundi, et tres alios eruditos coordinantes rationes contra coronavirus. In epistula data die duodecimo mensis Maii et inscripta sedi Africanae Organizationis Sanitariae Mundi, rerum externarum ministerium illos quattuor officiales declaravit personas non gratas, quae ita territorium Burundense ad Veneris diem relinquere debent, quia se rationibus contra pandemiam immiscebant. (BI)