2019-W43 – Manifēstātiōnēs in Líbanō

v5ZPks.jpgCum manifēstātiōnēs Bērȳtī et álibī in Líbanō jam per ócto díēs fuērunt, Míchaël Aoun prǽses in ōrātiōne tēlevīsíficā dīxit sē præparātum ad manifēstātiōnum partícipēs conveniéndōs et váriās rēs refōrmándās óbtulit, exémplī grātiā argentāriārum trānspārēntiam mājōrem et magistrātuum immūnitātem abrogándam. Ad gubernāculī ēversiōnem postulātam áutem respondit rēs sōlum per instutūtiōnēs pūblicās mūtārī pósse. Hezbollah fáctiō admónuit, nē cháos vel béllum cīvīle fíerent. (LB)