2019-W14 – Congréssus in Tunīsiā

ÁUDĪ PRÆLĒCTIŌNEM SÓNITAM (accéntū Bohēmico)

438023Íntrā congréssum Fǿderis Cīvitātum Arabicārum in Tunīsiā hábitum Sólīs díē dē aspīrātiōnibus Irāniæ et angústīs in Yēméniā, Algériō et Sūdāniā disputābātur. Cīvitātum dúcēs Collīnum Golānēnsium adhæsiōnem ad Īsrāēlem ab Cīvitātibus Fœderātibus Américæ nūper ágnitam rejēcērunt et cīvitātem Palæstīnēnsem cōnstituéndam ad stabilitātem ésse necessāriam dēclārāvērunt. Admīrālis Quatārēnsis dē audītōriō ábiit ut málās ratiōnēs ínter Quatāriam et Arábiam Saudītam osténderet. (TN)