2018-04-13 – Vegetātiónis incéndium in Cīvitātibus Fœderātīs Américae

AUDĪ PRÆLĒCTIŌNEM SONITAM (accéntū Finlándicō)

30652806_1774877702575644_5325358739476185088_nStátus adverténtiæ ā Jóvis díē in Oklahōmā rūsticā Cīvitātum Fœderātārum Américæ merīdiōnālium válet, úbi incendiōrum cáusā octingénta chīliomētra quadrāta vegetātiōnis ārsērunt, mīlle quadringéntī hóminēs ex dómibus expúlsī sunt et múltī bóvēs occīsī sunt. Nóvus satélles artificiālis tam exāctum est, quod nóvæ párvæ flámmæ ab meteōrólogīs et vigílibus incéndiīs exstinguéndīs frequénter dēsuper cōnspicī póssint ántequam incéndium ab homínibus in térrā annūntiātum sit. (31 | US)