2017-11-12 – Terrae motus in Costarica

23473082_1493376930775393_8944940436699933980_nForti terrae motu magnitudinis 6.5 vesperi Solis die Costarica tremita est. Res ex abacis dejiciebantur et homines territi foras excurrebant. Electricitas alicubi diminuta est, quia ductus electrici ceciderunt, sed nullum grande infrastructurae damnum nuntiatum est causa motus, qui regionem circa Parrita urbem in litore Pacifico affecit. Motus centrum juxta Jacó urbem Costaricae meridionalis fuit, quae centum chiliometra a Sancti Josephi Urbe capite Costaricensi distat. (14 | CR)