2017-11-05 – Inundationes in Malaysia

AUDI PRAELECTIONEM SONITAM (accentu Italiano)

Inundationibus subitaneis in civitate Penang Malaysiae septentriooccidentalis, quarum causa fuerunt pluviae torrentes horas tenentes, ad minimum septem homines mortui sunt et tria milia evacuata. Fortitudo militaris exercetur ad milia hominum destitutorum salvanda. George Town, civitatis caput historicum, sub aqua bruna turbida est. Selangor et Johor (foederis Malaysiani aliae civitates) civitatem Penang adjuvant. Regionis Seberang Perai pars septentrionalis pessime valet. (0 | MY)