2017-10-14 – Explosio in Somalia

p05jygzkPlures quam quinquaginta homines occisi sunt et circiter sexaginta vulnerati, postquam autocarrum materiae explosivae plenum in quadrivio maxime occupato in Mogadiscio, Somaliae capite, Saturni die post meridiem exploserat. Explosio facta est die tertio postquam summus dux militaris Civitatum Foederatarum Americae pro Africa Mogadiscio viserat et cum Somaliae praeside congressus erat et defensionis minister et dux militaris se magistratibus suis causa ignota abdicaverant. (51 | SO)