2017-04-16 – Plebiscitum in Turcia

AUDI PRAELECTIONEM SONITAM (accentu Turcico)

postimageTurciae cives majoritate quinquaginta unius centesimarum plebiscito commendaverunt civitatis constitutionem mutandam, systema parlamentarium evertendum, Turciam rem publicam praesidentialem faciendam et praesidentiam exsecutivam cum ampla potestate praesidi Recep Tayyip Erdoğan forsan usque ad annum bis millesimum undetricesimum dandam. Opponentes nonnulli, praecipue democratae sociales (Populi Factio Republicana), in dubium vocant scrutinium et id probandum petunt. (71 | TR)