2017-03-11 – Electio in Uttar Pradesh

AUDI PRAELECTIONEM SONITAM (accentu Valentino)

postimageElectione congressus legislativi in civitate decisiva Uttar Pradesh Indiae septentrionalis, conservativi nationales (Factio Popularis Indica) alias factiones victuri sunt. Ministri primi Indici Narendra Modi triumphus personalis sit, quo jus allegatum ejus ut ducis nationalis Indiae iterum gubernandae confirmetur. Demonetizatio notarum argentariarum anno praecedente facta, quae ruinas oeconomicas attulisse dicitur, fuit thema principale electionis. ´╗┐(85 | IN)