2017-01-09 – Frigor in Romania

AUDI PRAELECTIONEM SONITAM

postimageTempus atrox, energiae consumptio crescens et difficultates systematis distributionis electricitatis gubernaculo Bulgarico suggesserunt, ut electricitatem Romanicam petiturum esset. Thomas Florinus Pectu, minister energiae Romaniae, petitionem electricitatis supplendae autem denegavit, quia Romaniae ipsi sunt eaedem difficultates, quorum etiam causa suspendi debuerat reactrum primum officinae electricae nuclearis Axiopolitanae in Romania meridiorientali apud limitem Bulgaricum. (14 | RO)