2016-06-19 — Comitia communialia in Italia

AUDI PRAELECTIONEM SONITAM (accentu Italiano)

62386164Italia comitia communalia habuit. Virginia Raggi, candidata motus contra potentes stabilitos (Motus Quinque Stellae), electa est nova praefecta Romae, femina prima ad hoc munus accedens. Christiani sinistri (Factio Democratica), ducti ab Italiae ministro primo Matthaeo Renzi, dixerunt eventum comitiorum et amissionem Romae et Augustae Taurinorum ictum cruciabilem fuisse, motu contra potentes stabilitos speciose lucrante. (129 | IT)